TIBERIAS

TIBERIAS
TIBERIAS
vulgo Tabarie nunc, teste Nigrô, urbs insignis Palaestinae cum lacu cognomine in Galilaea a Nazareth supra 10. mill. pasl. in Ortum inter Scythopolin ad Meridiem et Capharnaum ad Boream. Erat in tribu Zabulon, in agro opimo, et ora Occidentali maris Galileae seu Tiberiadis ab ea dicti, hodie mer de Tabarie, 30. mill. pasl. a Nazareth in Ortum, 5. a Iotapata. Baudrand. Dicta est et Genesareth. Idem. Sub monte erat Metropolis et terminus Decapoleos Galilaearum que urbium maxima. Ab Herode in honorem Tiberii Caesaris condita, teste Steph. Captâ a Godofr. Bullionaeo Hierosolymâ, Hugo de S. Audomaro, Prineps Galilaeae et Tabariae, a Balduino I. creatus est. Huius dein filia Eschina, nupsit Guillemino de Bures, Connestabili Hierosolymitano. Lacus autem Genesareth, et mare tiberiadis, et Galilaeae nominatur. Coeterum, hîc celebris olim Hebraeorum Schola. Post Hierosolymas enim a Vespasiano deletas, reliquiae Iudaeorum partim in Babyloniam reiectae sunt; partim manserunt in Palaestina, ubi in locis et urbibus commodioribus Scholas et Synagogas paulatim restaurârunt. Inter quas, quae Sapientum aliquot nominibus celebriores redditae, referuntur in Hebraeorum scriptis, Iafne, Zephoria, Caesatea et Tiberias. Et quidem hanc ultimam celebrem inprimis reddidit Rabbi iehuda cognomine Sanctus, sub Antonino Pio Imperatore Talmud Hierosolymitani Auctor; cum quo Tiberiade Imperatorem aliquandiu conversatum fuisse, inque eius gratiam urbem libertate donare omnique servitute ac tributi iugô eximere voluisse, tradunt Hebraei. Post Iehudam autem Fatô functum, sub finem saeculi a Christo nato tertii, duobus eius primariis discipulis Raf et Samuele in Babyloniam migrantibus, eo quoque studia translata sunt, atque Scholae Tiberiacae ab illo tempore vix nomen superfuit: nisi quod postea Rabbi Ammi et Rabbi Assi, in terra Israelis floruisle dicntur: atque A. C. 340. celebre inter Iudaeos omnes obtinuit nomen Hillel Hannasi, princeps sive Dux exulum Hillel, qui cum simul essot Philosophus atque
Astronomus insignis, novum confecit Computum, quem a Magistris Tiberiadis institutum esse, refert Ios. Scaliger de Emend. Tem. Sed et D. Hieronymus in transferendis ex Hebraeo in Latinum Bibliis occupatus, Tiberiade doctum Iudaeum, cuius operâ in libri Paralipomenon interpretatione fuerit usus, se ascivisle, scribit Praefat. in l. illum. Atque sic Tiberiensis Schola animam traxerat, usque ad A. C. 400. Sequenti veroaevô, altum de illa silentium: Unde Eliam Leviram circa A. C. 500. vel 600. Masorethas, Punctatoriae Artis ingeniosos Artifices, inde arceslentem, solide refellit Ioh. Buxtorffius, Comm. Masorethic. c. 5. et seqq. Coeterum de calidis urbis aquis Plinium vide, l. 5. c. 14. et ad h. l. Exercitationem Salmasii ad Solin. p. 578.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • TIBERIAS — (Heb. טְבֶרְיָה), city on the western shore of Lake Kinneret (the Sea of Galilee), and the largest settlement in the Jordan Valley. The name usually appears in the Jerusalem Talmud as Tivveryah, and in the Babylonian Talmud as Teverya. The city… …   Encyclopedia of Judaism

  • Tiberias — Tiberias …   Deutsch Wikipedia

  • Tiberias — • Titular see, suffragan of Scythopolis, in Palaestina Secunda Catholic Encyclopedia. Kevin Knight. 2006. Tiberias     Tiberias     † …   Catholic encyclopedia

  • Tiberias — Tiberias,   Stadt in Israel, 212 m unter dem Meeresspiegel 245 m über dem Meeresspiegel, am Westufer des Sees Genezareth (See von Tiberias), 37 600 Einwohner; Zentrum des am stärksten landwirtschaftlich genutzten Gebietes von Israel, das Bananen …   Universal-Lexikon

  • Tiberĭas — Tiberĭas, Stadt in Galiläa, am westlichen Ufer des Sees Genesareth (See von T.), Herodes Antipas erbaute sie dem Kaiser Tiberius zu Ehren u. versah sie mit Rennbahn u. Amphitheater, konnte ahernur mit Mühe, u. zwar blos Heiden u. Gesindel als… …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Tiberĭas — Tiberĭas, Stadt in Palästina (Galiläa), am Westufer des Sees Genezareth, der daher auch See von T. heißt, gewöhnliche Residenz des Herodes Antipas, der ihr dem Kaiser Tiberius zu Ehren den Namen gab, war im römisch griechischen Geschmack erbaul,… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Tiberias — Tiberĭas (arab. Tabarije), Stadt in Galiläa [Tafel: Bilder zur Biblischen Geschichte, 4], Wilajet Beirut, westl. am See Genezareth (See von T.), 7400 E.; um 25 n. Chr. von Herodes Antipas gegründet; hier 6. Juli 1187 Sieg Saladins über die… …   Kleines Konversations-Lexikon

  • Tiberias — Tiberias, s. Tabarieh …   Herders Conversations-Lexikon

  • Tiberias — [tī bir′ē əs] Sea of GALILEE Sea of …   English World dictionary

  • Tiberias — Infobox Israel municipality name=Tiberias imgsize=110px caption= imgsize3=250 caption3=Aerial photo of Tiberias hebname=Hebrew|טְבֶרְיָה arname=طبرية meaning=Spring Hill founded=18 AD type=city typefrom=1948 stdHeb= altOffSp= altUnoSp=… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”